monumenta.ch > Servius > 102 > 261 > 252 > 406 > 321 > 482 > 126 > 398 > 101 > 434 > 404 > 538 > 495 > 127
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 126 <<<     >>> Ad v. 128

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 127

1 felicis mali secundum eos, qui dicunt citrum, fecundi: nam haec arbor, id est citri, omni paene tempore plena est pomis, quae in ea partim matura, partim acerba, partim adhuc in flore sunt posita.
2 aut certe 'felicis' salubris: nulla enim efficacior res est ad venena pellenda.
3 felicis mali fertilis, fecundi: aut quod a morte revocet.
Servius HOME

bav1646.69 bnf7962.6 med221.61