monumenta.ch > Servius > 244 > 520 > 290 > 142 > 466 > 153 > 500 > 108 > 283 > 115 > 245 > 208 > 415 > 266 > 381 > 230 > 179 > 519 > 423 > 429 > 203 > 492 > 104 > 449 > 324 > 183 > 281 > 455 > 392 > 259 > 9 > 121 > 9 > 285 > 393 > 515 > 162 > 263 > 559 > 501 > 8 > 217 > 452 > 460 > 300 > 241 > 1 > 376 > 345 > 358 > 244 > 247 > 178 > 112 > 9 > 532 > 1 > 274 > 9 > 463 > 519 > 230 > 385 > 231 > 381 > 312 > 8 > 520 > 236 > 8 > 134
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 134

1 flos ad prima tenax prime, maxime.
2 et est nomen pro adverbio, sicut "et pede terram crebra ferit" pro 'crebro'.
3 animas δύσπνοιαν, id est pulmonis vitiosum anhelitum, quod exprimit subdens 'senibus medicantur anhelis'.
4 olentia ora putentia, id est δυσωδίαν oris.
5 notandum sane, uni tantum arbori incubuisse Vergilium et expressisse ubi sit, qualis sit, cuius potestatis sit, sicut in quarto de herba amello: quod qui de arboribus aut herbis dicunt in omnibus exsequuntur.
6 et aliter: 'olentia' et ad animas est referendum, et subaudiendum 'male olentia': sic Plautus in milite glorioso "tum in Apulis non sum natus, non sum animula".
7 'anhelis' autem illis, qui anhelant et deficiunt.
Servius HOME

bav1646.69 bnf7962.7 med221.62