monumenta.ch > Servius > 404 > 150 > 20 > 9 > 69 > 20 > 69 > 69 > 78 > 51 > 51 > 31 > 78 > 51 > 78 > 31 > 31 > 75 > 75 > 81 > 66 > 81 > 88 > 66 > 88 > 18 > 152
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 151 <<<     >>> Ad v. 153

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 152

1 nec miseros fallunt aconita legentes mira arte usus est, ut excusaret rem, quam negare non potuit; nam aconita nascuntur in Italia: sed non ea obesse dicit, quia sunt omnibus nota.
2 haec autem herba nata dicitur de spumis Cerberi, quo tempore eum Hercules ab inferis traxit.
3 quae quia in saxis et cotibus nascitur, aconitum dicitur ἀπὸ τῆς ἀκόνης, id est a cote: et dicimus τὸ ἀκόνιτον καὶ τὰ ἀκόνιτα.
Servius HOME

bav1646.70 bnf7962.7 med221.62