monumenta.ch > Servius > 116 > 397 > 224 > 415 > 508 > 345 > 465 > 504 > 519 > 323 > 217 > 277 > 317 > 394 > 361 > 499 > 197 > 327 > 240 > 168 > 189 > 266 > 148 > 101 > 353 > 129 > 466 > 269 > 262 > 161
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 160 <<<     >>> Ad v. 162

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 161

1 an memorem portus lucrinoque addita claustra in Baiano sinu Campaniae contra Puteolanam civitatem lacus sunt duo, Avernus et Lucrinus, qui olim propter copiam piscium vectigalia magna praestabant.
2 sed cum maris impetus plerumque inrumpens exinde pisces excluderet et redemptores gravia damna paterentur, supplicaverunt senatui.
3 et profectus C. Iulius Caesar ductis bracchiis exclusit partem maris, quae antea infesta esse consueverat, reliquitque breve spatium per Avernum, qua et piscium copia posset intrare et fluctus non essent molesti: quod opus Iulium dictum est.
4 sed hic ambitiose undam Iuliam appellavit frementem contra moles a Iulio oppositas.
Servius HOME

bav1646.70 bnf7962.7 med221.62

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik