monumenta.ch > Servius > 20 > 155 > 405 > 237 > 8 > 227 > 9 > 264 > 362 > 496 > 357 > 5 > 8 > 6 > 3 > 196 > 128 > 166 > 209 > 51 > 192 > 332 > 355 > 51 > 4 > 488 > 181 > 100 > 324
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 323 <<<     >>> Ad v. 325

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 324

1 vere tument terrae et genitalia s. p. Asper simpliciter accipit, ut 'terrae' nominativus pluralis sit; Donatus vero 'terrae' genetivum vult esse singularem, ut sit sensus mutata distinctione 'vere tument silvae' - scilicet a superioribus - 'terrae et genitalia semina poscunt', id est tument silvae et genitalia semina terrarum requirunt.
2 sed melius Asprum sequimur, ut 'genitalia semina' quae nos iacimus intellegamus, non quae ex terra silvae suscipiunt.
3 'genitalia' autem dicimus 'semina', quibus aliquid procreatur et gignitur.
4 'tument' suspenduntur.
Servius HOME

bav1646.74 bnf7962.8 med221.65