monumenta.ch > Servius > 51 > 178 > 39 > 11 > 58 > 112 > 16 > 70 > 17 > 91 > 15 > 25 > 236 > 22 > 13 > 2 > 342
    >>> Ad v. 343

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 342

1 inmissaeque ferae silvis 'immissae' pro 'innatae': neque enim ab alio immissae sunt.
2 inmissaeque f. s. et sidera caelo hunc ordinem propter Arcadas tenuit, qui se proselenos esse adserunt, id est ante lunam natos: quod et Cicero in Fundaniana commemorat et Statius, qui ait "Arcades astris lunaque priores".
Servius HOME

bav1646.74 bnf7962.8 med221.65