monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14 > sectio 16 > sectio 12 > sectio > sectio 12 > sectio 10 > sectio 21 > sectio 15 > 332 > sectio 29 > 236 > 229 > 374
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 373 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 374

1 siluestres uri boves agrestes, qui in Pirenaeo monte nascuntur, inter Gallias et Hispanias posito.
2 sunt autem, exceptis elephantis, maiores animalibus ceteris, dicti 'uri' ἀπὸ τῶν ὀρέων, id est a montibus.
3 capreaeque seqvaces persecutrices, ut "Maleaeque sequacibus undis": seu quod vites avidius persequantur.
Servius HOME

bav1646.75 bnf7962.8 med221.65

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik