| 1 | veteres ineunt proscaenia ludi primi ludi theatrales ex Liberalibus nati sunt: ideo ait 'veteres ludi'. |
| 2 | proscaenia autem sunt pulpita ante scaenam, in quibus ludicra exercentur. |
| 3 | et aliter: proscaenium procul dubio pulpitum dicit. |
| 4 | 'veteres ludi' Dionysia; antiquissimi enim, quod rustici confecta vindemia faciebant. |