monumenta.ch > Servius > 20 > 155 > 405 > 237 > 8 > 227 > 9 > 264 > 362 > 496 > 357 > 5 > 8 > 6 > 3 > 196 > 128 > 166 > 209 > 51 > 192 > 332 > 355 > 51 > 4 > 488 > 181 > 100 > 324 > 417
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 416 <<<     >>> Ad v. 418

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 417

1 iam canit effectus extremos vinitor antes melius est 'effectus' legere, quam 'effectos', ut quidam legunt.
2 et 'antes' alii extremos vinearum ordines accipiunt, alii macerias, quibus vineta cluduntur, quae maceriae fiunt de assis, id est siccis, lapidibus: unde et 'assae tibiae' dicuntur, quibus canitur sine chori voce.
3 dicuntur autem antes a lapidibus eminentioribus, qui interponuntur ad materiem sustentandam: nam proprie antes sunt eminentes lapides vel columnae ultimae, quibus fabrica sustinetur, et appellantur antes ἀπὸ τοῦ ἀντιστήκειν : ad quam etymologiam etiam extremos ordines vinearum possumus trahere, qui ante stant.
4 hoc autem dicit: iam cantat rusticus labore finito; tamen deesse non potest, quod exercere circa culturam vitium debeat.
5 et aliter: Cato de re militari "pedites quattuor agminibus, equites duobus antibus ducas".
6 sunt autem extremae quadrarum partes.
Servius HOME

bav1646.77 bnf7962.9 med221.67