monumenta.ch > Servius > 504 > > 159 > 531 > 467 > 6 > 342 > 476 > 477 > 236 > 109 > 172 > 168 > 323 > 353 > 5 > 461 > 508 > 132 > 382 > 295 > 6 > 343 > 484 > 437 > 253 > 346 > 267 > 552 > 302 > 9 > 140 > 475
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 474 <<<     >>> Ad v. 476

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 475

1 me vero diu quaesitum est, utrum philosophiae, an rusticitatis esset vita felicior, unde nunc dicit primam esse philosophiam, post ipsam rusticam vitam.
2 suam autem personam pro quocumque ponit: sic paulo post "rura mihi" pro 'cuilibet', sic in primo "non illa quisquam me nocte per altum ire", in tertio "nec mihi tunc molles sub divo carpere somnos".
3 et hoc est, quod dicit Horatius in arte poetica "hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor".
4 et aliter: et 'primum' et 'ante omnia', ut "primus ibi ante omnes".
Servius HOME

bav1646.79 bnf7962.10 med221.69