Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 478
| 1 | defectus solis varios atqui uno modo tantum sol deficere nobis videtur, tunc scilicet, cum luna plena e regione eius obstiterit radiis et eos nobis fecerit non videri: unde varios accipimus defectus, non quia varia ratione contingunt - nam ratio una est, ut diximus - , sed quia vel variis temporibus fiunt vel varie; interdum enim duobus, interdum quattuor, interdum pluribus deficit digitis. |
| 2 | et aliter: 'varios defectus' secundum Epicurum, qui ait, non unam causam pronuntiandam, qua sol deficere videatur, sed varias: potest enim fieri ut extinguatur, ut longius recedat, ut aliquod eum corpus abscondat. |
| 3 | 'lunae' autem 'labores' dicit, cum amittit lumen. |
| 4 | et aliter: 'sidera' utrum ea quae cum caelo feruntur infixa, an vaga, quae contraria caelo cursus conficiunt, an omnia? 'caeli viae' †nocte sunt, a sinistra austri, septemtrionis a dextera. ('lunae labores') quod vulgo dicunt 'laborat luna'. |
| 5 | hinc Varro in Cynistore "eclipsis quando sit, cur luna laboret. |
| 6 | et si hoc ridicule credunt dicant quod laborant". |
| 7 | lunaeque labores vel errores, quia non recta incedit: vel defectus, qui contingunt lunae, quotiens terrae altitudo interveniens radiis solis eam inluminari non patitur, a quibus dicitur lumen accipere. |