monumenta.ch > Servius > 78 > 62 > 78 > 524 > 253 > 302 > 3 > 512 > 10 > 22 > 207 > 2 > 143 > 31 > 54 > 19 > 42 > 384 > 14 > 75 > 15 > 251 > 95 > 50 > 78 > 10 > 23 > 103 > 28 > 54 > 149 > 59 > 121 > 23 > 53 > 95 > 57 > 27 > 56 > 28 > 63 > 57 > 81 > 93 > 15 > 15 > 59 > 263 > 56 > 53 > 51 > 66 > 474 > 74 > 81 > 314 > 88 > 49 > 335 > 25 > 34 > 66 > 231 > 63 > 46 > 11 > 93 > 13 > 72 > 58 > 88 > 94 > 23 > 1
>>> Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 2

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 1

1 te quoque magna pales invocat deam pabuli dicturus de animalibus, sicut de frumentis dicturus et vitibus Cererem invocavit et Liberum.
2 sane non est mirandum, usum esse eum prooemio, sicut est usus in primo: nam aliud quodammodo inchoaturus est carmen, pastorale scilicet, post completum georgicum.
3 deinde etiamsi unum sit, scimus concessum esse scribentibus, ut iteratione prooemii legentum reficiant interdum laborem: nam et Livius frequenter innovat principia, ut "incensa a Gallis urbe", ut "completis consulibus", et Cicero in Verrinis, qui in frumentaria conciliavit auditorum animos iteratione principii, ut "omnes qui alterum iudices nullis impulsi inimicitiis".
4 Pales autem, ut diximus, dea est pabuli: quam alii Vestam, alii matrem deum volunt.
5 hanc Vergilius genere feminino appellat, alii, inter quos Varro, masculino, ut 'hic Pales'.
6 huic sacra solvuntur xi.
7 K#1123. Maiarum die, quae Palilia vocantur.
Servius HOME

bav1646.82 bnf7960.42 bnf7962.11 med221.71