monumenta.ch > Servius > 255 > 732 > 735 > 202 > 700 > 620 > 342 > 237 > 702 > 313 > 324 > 302 > 129 > 541 > 256 > 741 > 481 > 455 > 472 > 397 > 210 > 698 > 604 > 281 > 281 > 341 > 194 > 25 > 19 > 178 > 496 > 35 > 552 > 720 > 558 > 253 > 532 > 548 > 406 > 687 > 349 > 607 > 18
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 17 <<<     >>> Ad v. 19

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 18

1 centum quadriiugos a. a. f. c. id est unius diei exhibebo circenses, quia, ut Varro dicit in libris de gente populi Romani, olim xxv.
2 missus fiebant.
3 sed vicesimus quintus dicebatur aerarius, eo quod de collatione populi exhibebatur: qui desiit esse, postquam conferendae pecuniae est consuetudo sublata: unde hodieque permansit, ut ultimus missus appelletur aerarius.
4 ergo 'centum cur rus' secundum antiquitatem dixit, sicut etiam 'ad flumina'.
5 olim enim in litore fluminis circenses agebantur, in altero latere positis gladiis, ut ab utraque parte esset ignaviae praesens periculum: unde et circenses dicti sunt, quia exhibebantur in circuitu ensibus positis; licet alii a circumeundo dicant circenses vocari.
Servius HOME

bav1646.83 bnf7960.42 bnf7962.12 med221.72