monumenta.ch > Servius > 41 > 33 > 690 > 45 > 66 > 65 > 94 > 17 > 50 > 353 > 76 > 62 > 63 > 42 > 751 > 751 > 46 > 243 > 233 > 656 > 243 > 413 > 433 > 67 > 97 > 28 > 24 > 70 > 628 > 413 > 60 > 25 > 13 > 652 > 26 > 151 > 623 > 355 > 39 > 30 > 55 > 44 > 35
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 34 <<<     >>> Ad v. 36

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 35

1 assaraci proles d. a. i. g. ponam, inquit, eorum statuas qui a Iove usque ad Assaracum et ab Assaraco usque ad Augustum originem ducunt.
2 Assaracus autem avus Anchisae, pater Capyis fuit.
3 et aliter: ex Iove et Electra, Atlantis filia, nascitur Dardanus, ex quo Erichthonius, cuius Trous, cuius Assaracus, cuius Laomedon et Capys.
4 et Laomedontis Priamus, eius Hector et ceteri; at Capyis Anchises, cuius Aeneas, cuius Iulus, a quo Iulia gens stemmate de scendit ad Caesarem.
5 alii sic: per Assaracum Troianos dicit; nam Assaracus avus Anchisae: Ennius "Assaraco natus Capys optimus, isque pium ex se Anchisen generat". ergo 'Assaraci (proles') Iulia familia, (quae) usque ad Augustum pervenit.
Servius HOME

bav1646.84 bnf7960.42 bnf7962.12 med221.73