monumenta.ch > Servius > 103 > 657 > 404 > 314 > 201 > 615 > 628 > 24 > 26 > 657 > 736 > 697 > 155 > 643 > 280 > 285 > 19 > 697 > 60 > 54 > 191 > 604 > 623 > 202 > 37
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 36 <<<     >>> Ad v. 38

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 37

1 invidia infelix quae invidentes efficit infelices.
2 dicit autem se talia scripturum vel facturum, ut magnitudine sui mereantur invidiam: ipsam tamen invidiam nihil esse nocituram timore poenarum.
3 amnem severum tristem.
4 contra Terentius "tristis severitas inest in vultu atque in verbis fides".
Servius HOME

bav1646.84 bnf7960.42 bnf7962.12 med221.73

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik