monumenta.ch > Servius > 433 > 56 > 263 > 231 > 74 > 2 > 342 > 152 > 15 > 320 > 652 > 537 > 652 > 233 > 53 > 628 > 384 > 802 > 655 > 735 > 714 > 552 > 623 > 720 > 24 > 100 > 352 > 48
    >>> Ad v. 49

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 48

1 tithoni prima quot a. a. o. c. id est tua facta tot annis celebrabuntur, quot anni sunt a te usque ad mundi principium.
2 et modo Tithonum pro Sole posuit, id est pro Titane: nam Tithonus frater Laomedontis fuit, quem proeliantem Aurora dilexit et rapuit; a quo usque ad Caesarem non valde multum tempus est.
3 et aliter: ab infinito infinitum, quia Tithoni origo non potest comprehendi.
4 et satis in Caesarem blande.
Servius HOME

bav1646.86 bnf7960.42 bnf7962.12 med221.73