monumenta.ch > Servius > 39 > 3 > 38 XXVII > 59 > 6 > 10 > 300 > 59 > 60 > 40 > 4 > 65 XL > 36 > 3 > 84 > 12 VII > 86 > 13 VII > 53 XXXIV > 97 > 33 > 10 > 53
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 52 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 53

1 crurum tenus usque ad crura.
2 et modo 'tenus' adverbium est: nam si esset praepositio, ablativo cohaereret.
3 palearia autem sunt pelles dependentes ex gutture.
4 et aliter: unde et paleae, quae collum amplectuntur.
5 et ea pars anuli, quae gemmam cohibet, propter similitudinem palea dicitur: Cicero de officiis tertio "cum paleam eius anuli ad palmam converteret, a nullo vide batur".
6 hic autem 'crurum tenus' genetivo suo apposuit, alibi ablativo, ut "pube tenus".
7 Modestus 'tenus' pro 'fine' accipit, ut Sallustius "fine inguinum ingrediuntur mare".
Servius HOME

bav1646.86 bnf7960.42 bnf7962.12 med221.73