monumenta.ch > Servius > 558 > 263 > 657 > 321 > 672 > 643 > 209 > 183 > 528 > 724 > 15 > 191 > 714 > 232 > 152 > 162 > 706 > 100 > 16 > 128 > 38 > 486 > 149 > 714 > 255 > 653 > 802 > 286 > 154 > 480 > 615 > 189 > 352 > 100 > 744 > 461 > 607 > 236 > 574 > 404 > 333 > 660 > 562 > 524 > 337 > 461 > 448 > 207 > 199 > 554 > 128 > 201 > 441 > 405 > 93
    >>> Ad v. 94

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 93

1 coniugis aduentv pernix saturnus dum cum amata Philyra Saturnus coiret, Ops eius uxor advenit.
2 cuius praesentiam veritus, se in equum convertit, qualem potuit numen imitari.
3 exinde natus est Chiron, dimidia parte homo, dimidia equus.
4 sane 'Ops' cum de uxore Saturni dicimus, 'O' corripitur, ut 'Ops Opis'; cum vero de nympha dicimus 'Opis', longa est 'O', ut "Opis ad aetherium pinnis aufertur Olympum".
5 'pernix' autem ad equum refertur; nam Saturni stella tardissima est.
6 et aliter: Saturnus cum Philyram, Oceani filiam, in Thessalia adamasset et cum ea coiret, ad ventante uxore se in equum, illam in equam convertit, atque ita uter que opprobrium effugerunt.
7 hinc natus est Chiron centaurus.
8 quidam Philyram in florem conversam dicunt vel in arborem, unde liber phi lyrinus dicitur, quo coronae illigantur.
9 'pernix' autem ad equum re fertur; nam tardissimus est Saturnus.
Servius HOME

bav1646.87 bnf7960.42 bnf7962.13 med221.74