monumenta.ch > Servius > 102 > 261 > 252 > 406 > 321 > 482 > 126 > 398 > 101 > 434 > 404 > 538 > 495 > 127 > 138 > 193 > 349 > 258 > 154 > 111 > 325 > 280 > 105 > 262 > 564 > 298 > 199 > 150 > 146
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 145 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 146

1 est lucos silari circa ilicibusque virentem plurimus alburnum volitans ordo talis est: circa lucos Silari, fluminis Lucaniae, et Alburnum, eiusdem montem, est plurimus volitans: ac si diceret, est multa musca.
2 'volitans' autem modo nomen est, non participium.
3 et aliter: ordo 'est plurimus volitans circa lucos Silari Alburnumque virentem ilicibus'.
4 'volitans' absolute.
5 Silarus et Alburnus in Lucania sunt montes.
6 Nigidius de animalibus "asilus est musca varia, tabanus, bubus maxime nocens.
7 hic apud Graecos prius μύωψ vocabatur, postea (a) magnitudine incommodi oestrum appellarunt".
8 et hoc est quod ait 'oestrum Grai vertere vocantes', non de latino in graecum, sed de graeco in suam linguam, quae prior fuit.
Servius HOME

bav1646.88 bnf7960.42 bnf7962.13 med221.75