monumenta.ch > Servius > 158 > 498 > 275 > 470 > 491 > 122 > 258 > 301 > 166 > 414 > 415 > 431 > 165 > 368 > 193 > 311 > 264 > 462 > 105 > 237 > 210 > 388 > 421 > 254 > 204
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 203 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 204

1 belgica esseda Gallicana vehicula: nam Belgi civitas est Galliae, in qua huius vehiculi repertus est usus.
2 et aliter: 'Bel gica' Gallica.
3 'esseda' autem vehiculi vel currus genus, quo soliti sunt pugnare Galli: Caesar testis est libro ad Ciceronem iii "multa milia equitum atque essedariorum habet".
4 hinc et gladiatores essedarii dicuntur, qui curru certant.
5 'molli' autem mobili dixit, ut "oscilla ex alta suspendunt mollia pinu".
6 molli collo domito, ut "et mollia colla reflectunt".
Servius HOME

bav1646.89 bnf7960.42 bnf7962.14 med221.76