monumenta.ch > Servius > 526 > 348 > 249 > 255 > 357 > 1 > 194 > 192 > 7 > 190 > 112 > 448 > 178 > 389 > 488 > 209 > 268 > 130 > 332 > 284 > 145 > 435 > 459 > 536 > 236 > 442 > 168 > 261 > 340 > 498 > 425 > 6 > 228 > 1 > 491 > 461 > 417 > 426 > 193 > 273 > 563 > 123 > 177 > 371 > 1 > 258
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 257 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 258

1 quid ivuenis ne forte occurreret, illa animalia carere ratione, dicit etiam homines gravius in amore moveri.
2 fabula talis est: Leander et Hero, Abydenus et Sestias, fuerunt invicem se amantes.
3 sed Leander natatu ad Hero ire consueverat per fretum Hellesponticum, quod Seston et Abydon civitates interfluit.
4 cum igitur iuvenis oppressi tempestate cadaver ad puellam delatum fuisset, illa se praecipitavit e turri.
5 et aliter: Leandri nomen occultavit quia cognita erat fabula.
Servius HOME

bav1646.90 bnf7960.42 bnf7962.14 med221.76