monumenta.ch > Servius > 244 > 520 > 290 > 142 > 466 > 153 > 500 > 108 > 283 > 115 > 245 > 208 > 415 > 266 > 381 > 230 > 179 > 519 > 423 > 429 > 203 > 492 > 104 > 449 > 324 > 183 > 281 > 455 > 392 > 259 > 9 > 121 > 9 > 285 > 393 > 515 > 162 > 263 > 559 > 501 > 8 > 217 > 452 > 460 > 300 > 241 > 1 > 376 > 345 > 358 > 244 > 247 > 178 > 112 > 9 > 532 > 1 > 274 > 9 > 463 > 519 > 230 > 385 > 231 > 381 > 312 > 8 > 520 > 236 > 8 > 134 > 471 > 168 > 505 > 197 > 404 > 320 > 4 > 427 > 461 > 177 > 20 > 215 > 486 > 280
    >>> Ad v. 281

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 280

1 hinc demum hippomanes vero quod n. d. p. scit lectum esse apud Hesiodum, herbam esse quandam, quae hippomanes vocatur, quasi ἵππου μανία : si enim eam comederint equi, furore quatiuntur.
2 unde nunc adiecit 'vero quod nomine dicunt': nam vult illam herbam abusive hippomanes dictam, quod possint equi furere et alia quacumque ratione.
3 re vera autem hippomanes dicit esse virus, defluens ex equarum inguinibus quo tempore feruntur amoris furore, ut sit hippomanes virus natum ἀπὸ τῆς μανίας τῆς I(/PPOU . ordo 'hinc virus lentum ab inguine destillat, quod vero nomine hippomanes dicunt pastores'.
4 'vero nomine' quoniam Theocritus herbam dicit nasci in Arcadia, qua gustata equae in libidinem arde scunt, et Theophrastus carunculam in fronte equini pulli.
5 'hippomanes' ἀπὸ τῆς ἵππου μανίας, id est ab equae insania, defluens ex equarum inguinibus, quo tempore virus natum ἀπὸ τῆς μανίας τῆς ἵππου.
Servius HOME

bav1646.91 bnf7960.42 bnf7962.14 med221.77