monumenta.ch > Servius > 281 > 324 > 522 > 180 > 300 > 176 > 233 > 411 > 234 > 110 > 113 > 379 > 254 > 287 > 334 > 7 > 419 > 338 > 205 > 478 > 182 > 238 > 360 > 257 > 304
    >>> Ad v. 305

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 304

1 extremoque inrorat a. a. mense Ianuario, qui est paene ultimus: nam, ut etiam in primo diximus "ut primis extemplo a mensibus anni", a Martio mense inchoabat annus apud maiores.
2 ergo 'extremo anno' extrema parte anni.
3 et aliter: hic extremum annum sub aquarii sidere collocat, ut, quia primus na scentis anni dies ab urbe condita K#1123. Martiis fuit, inde Februarius ultimus anni habeatur.
4 aquarium autem multi Ganymedem volunt.
Servius HOME

bav1646.91 bnf7960.42 bnf7962.14 med221.77