Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 305
| 1 | haec quoque cum de capellis loquatur, figurate neutro usus est genere: nam integrum erat 'hae quoque non cura nobis leviore tuendae'. |
| 2 | sane perite, quoniam scit planam esse ovium utilitatem, eam praeterit et exaggerat meritum capellarum, ut dictis in lucem promat rem per se minus patentem. |
| 3 | et aliter: ( hae quoque) id est capellae. |
| 4 | legitur et 'haec': veteribus enim mos fuit, ut neutra femininis iungerentur, unde Terentius "tua nihil refert utrum fecerint", et in Eunucho "haec adornant ut lavent". |