monumenta.ch > Servius > 530 > 354 > 30 > 550 > 420 > 517 > 195 > 124 > 30 > 497 > 173 > 469 > 296 > 30 > 351 > 30 > 560 > 479 > 188 > 502 > 483 > 212 > 494 > 523 > 163 > 139 > 468 > 369 > 278 > 388 > 316 > 30 > 311 > 386
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 385 <<<     >>> Ad v. 387

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 386

1 greges villis lege mollibus albos lana enim alba pretiosior est, quippe susceptura alium quemlibet colorem.
2 quod autem hic per transitum tangit, in aliis plenius legitur, maritum pecoris et cornu et ungulis et palato album esse debere: alioquin, licet sit candidus lanis, ex eo pullos, id est nigros, creari.
3 'conti nuo' hic pro 'perpetuo': semper enim hoc fieri debet.
Servius HOME

bav1646.94 bnf7960.42 bnf7962.15 med221.79