| 1 | inprobus insatiabilis. |
| 2 | ingluviem ventris capacitatem. |
| 3 | et aliter: Varro ad Ciceronem in libro xxiii. |
| 4 | "ingluvies tori", inquit, "sunt circa gulam, qui propter pinguedinem fiunt atque inter iectas habent rugas". |
| 5 | sed nunc pro gula positum. |
| 6 | et 'improbus' hic avidus. |
| 7 | ranis loqvacibus clamosis. |
| 8 | et 'loquacibus' ideo, quia ex hominibus factae sunt, ut dicit Ovidius. |