monumenta.ch > Servius > 244 > 520 > 290 > 142 > 466 > 153 > 500 > 108 > 283 > 115 > 245 > 208 > 415 > 266 > 381 > 230 > 179 > 519 > 423 > 429 > 203 > 492 > 104 > 449 > 324 > 183 > 281 > 455 > 392 > 259 > 9 > 121 > 9 > 285 > 393 > 515 > 162 > 263 > 559 > 501 > 8 > 217 > 452 > 460 > 300 > 241 > 1 > 376 > 345 > 358 > 244 > 247 > 178 > 112 > 9 > 532
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 532

1 ( quaesitas ad sacra boves iunonis) manifestum est a Cydippe, Argivae Iunonis sacerdote, hoc tractum, quae, cum boves deessent, filios suos Clebin et Bitonem plaustro subiunxit et sic ad templum deducta est, quod fas non erat illam venire sine plaustro: nam apparet ad sacra Iunonis boves in illis regionibus defuisse, in quibus pestilentiam fuisse demonstrat.
2 'inparibus' autem non simile iugum ferentibus, cum alter maior esset, alter minor.
3 et uris inparibus ductos a. a. d. c. bubus agrestibus et ipsis inaequalibus: nam uri agrestes boves sunt, ut diximus supra.
4 et hoc poetice dicit.
5 ceterum veritas haec est.
6 cum mos esset, sacerdotem Argivam iunctis bubus ire ad templa Iunonis, et sollemni die boves non invenirentur - pestilentia enim quae per Atticam, ut diximus, transierat, universa consumpserat - , duo sacerdotis filii, Cleobis et Bito, matrem, subeuntes iugum, ad templa duxere.
7 tum Iuno, pro bans eorum religionem, obtulit matri, ut quod vellet posceret filiis: illa pia responsione ait, ut quod sciret dea utile mortalibus, ipsa praestaret.
8 altero itaque die sacerdotis iuvenes reperti sunt mortui: ex quo probatum est, nihil esse morte praestantius.
9 quod Herodotus apud Graecos plenissime commemorat in prima historia.
10 'donaria' autem proprie loca sunt, in quibus dona reponuntur deorum, abusive templa: nam ita et pulvinaria pro templis ponimus, cum sint proprie lectuli, qui sterni in templis plerisque [supervenientibus] consuerunt.
Servius HOME

bav1646.97 bnf7960.43 bnf7962.17 med221.82

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik