monumenta.ch > Servius > 539 > 125 > 1 > 8 > 2 > 7 > 5 > 3 > 21 > 70 > 81 > 88 > 87 > 66 > 91 > 80 > 40 > 47 > 49 > 99 > 42 > 89 > 69 > 17 > 72 > 54 > 45 > 37 > 13 > 31 > 14 > 51
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 50 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 51

1 pulsam hiemem sol a. e. s. t. secundum physicos, qui dicunt quo tempore hic hiems est aestatem esse sub terris, et versa vice cum hic aestas, illic hiemem.
2 quod etiam Lucretius exsequitur, et trahit in argumentum putealem aquam, quae aestate frigidissima est, hieme vero tepidior.
3 et aliter: 'egit' pro 'perse quitur'.
Servius HOME

bav1646.100 bnf7960.43 bnf7962.17 med221.83