monumenta.ch > Servius > 215 > 226 > 499 > 504 > 383 > 446 > 454 > 148 > 561 > 175 > 328 > 306 > 354 > 153 > 159 > 115
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 115

1 inriget imbres id est aquas: Iuvenalis "in tenues plantas facili diffunditur haustu".
2 et aliter: 'irrigare' ergo duobus modis dicimus, ut "irriguo nihil est elutius horto" et "irriguumque bibant violaria fontem".
3 imbres quomodo 'imbres inriget', cum terra aqua inrigetur? solvitur: bene dixit; inri gat enim qui mittit et cui mittit: alibi "at Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat".
Servius HOME

bav1646.101 bnf7960.44 bnf7962.18 med221.84