monumenta.ch > Servius > 102 > 375 > 245 > 266 > 440 > 396 > 223 > 138 > 429 > 387 > 555 > 489 > 259 > 184 > 114 > 423 > 395 > 108 > 116 > 380 > 127 > 292 > 187 > 513 > 105 > 133 > 546 > 364 > 141
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 141

1 illi tiliae atque uberrima pinus 'illi uberrima' scilicet: nam per naturam et tiliae et pinus steriles esse dicuntur.
2 et aliter: subaudiendum 'abundare'.
3 ipsius autem manu duplex fuit scrip tura, 'pinus' et 'tinus'.
4 uberrima hic pro 'plurima': fructum enim tinus nullum fert, sed multa semina facit.
Servius HOME

bav1646.102 bnf7960.44 bnf7962.18 med221.85