monumenta.ch > Servius > 102 > 375 > 245 > 266 > 440 > 396 > 223 > 138 > 429 > 387 > 555 > 489 > 259 > 184 > 114 > 423 > 395 > 108 > 116 > 380 > 127 > 292 > 187 > 513 > 105 > 133 > 546 > 364 > 141 > 392 > 104 > 125 > 180 > 217 > 411 > 226
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 225 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 226

1 locum morti id est perditioni: nihil enim est, quod perire funditus possit, cum sit τὸ πᾶν, id est omne, in quod redeunt universa resoluta.
2 res autem haec, quae mors vocatur, non est mors, quippe quae nihil perire facit, sed resolutio: unde mire a plerisque interitus dicta est, quasi interveniens et mixtarum rerum conexionem resolvens: Lucretius "continuo hoc mors est illius, quod fuit ante".
3 et aliter: 'nec morti esse locum' pro 'nec mori'.
4 'sideris' quoque pro 'siderum'.
5 et 'in numerum' id est in mo dum.
6 et 'alto succedere caelo' ut ipsa sidera.
Servius HOME

bav1646.104 bnf7960.45 bnf7962.19 med221.86