monumenta.ch > Servius > 507 > 482 > 444 > 161 > 346 > 557 > 375 > 481 > 489 > 237 > 171 > 421 > 154 > 165 > 158 > 135 > 150 > 267 > 132 > 258 > 321 > 414 > 424 > 446 > 343 > 220 > 399 > 357 > 283 > 219 > 540 > 377 > 256 > 324 > 294 > 178 > 451 > 328 > 447 > 529 > 330 > 564 > 287
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 286 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 287

1 pellaei canopi Canopus civitas est iuxta Alexandriam, quam Alexander condidit instar chlamydis suae: qui fuit de civitate Macedoniae, quae Pella nominatur.
2 Canopus autem dicta est quasi Canobus, a Canobo Menelai gubernatore illic sepulto.
3 et aliter: 'Pellaei Canopi' ideo dixit, quoniam Macedones Alexandriam condide runt; est autem Macedoniae civitas Pella, patria Alexandri, a quo dicta Alexandria est.
4 a qua urbe xii.
5 milia passuum distans vicus est Canopus, a Canobo, Menelai gubernatore, ita appellatus.
6 longo autem epitheto 'Pellaei Canopi' sic usus est, ut alibi "Tyrios et Agenoris urbem" et "Assaraci domum", Romam.
Servius HOME

bav1646.105 bnf7960.46 bnf7962.19 med221.87