Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 335
| 1 | hyali saturo f. c. 'hyali' pro hyalino, vitreo, viridi, nymphis apto. |
| 2 | 'saturo' autem largo, abundanti: aut certe Taren tino, a Satureio oppido: iuxta Tarentum enim sunt baphia, in quibus tinguitur lana. |
| 3 | et aliter: id est vitreo colore. |
| 4 | et 'saturo' ebrio, ac per hoc, presso colore, ut in consuetudine dicimus. ('fucata') me racius tincta, quae pingius lucent. |
| 5 | alibi 'Saturo' Tarentino, quia ibi ager Saturus sit, dicitur: ipse alibi "et Saturi petito lon ginqua Tarenti". |
| 6 | sed non placet, ut aquatiles lanificae Tarentinam purpuram carpant. |