Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 363
| 1 | speluncisque lacus clausos l. s. i. 'mirans' per omnia subaudimus. |
| 2 | lacus autem dicit fontium et fluviorum receptacula. |
| 3 | haec autem non sunt per poeticam licentiam dicta, sed ex Aegyptiis tracta sunt sacris: nam certis diebus, in sacris Nili, pueri de sacris parentibus nati a sacerdotibus nymphis dabantur. |
| 4 | qui cum adolevissent, redditi narrabant lucos esse sub terris et inmensam aquam omnia continentem, ex qua cuncta procreantur: unde est illud secundum Thaleta "Oceanumque patrem rerum". |