Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 379
| 1 | maeonii bacchi Lydii vini. |
| 2 | carchesia autem poculorum sunt genera. |
| 3 | et mater cape maeonii carchesia b. ideo ponitur ('carchesia) Bacchi', quia Baccho, id est vino, impleri solent. |
| 4 | ceterum nymphis libari vino pontifices negant. |
| 5 | et sane mox ita dictum evidenter apparuit, cum ait 'ter liquido ardentem perfudit ne ctare Vestam'. |
| 6 | 'Maeonii' Lydii. |
| 7 | quae nunc Lydia, olim Maeonia vo cabatur. |
| 8 | in hac regione mons est Tmolus, ferax boni vini. |
| 9 | libemus sacrificemus. |
| 10 | sorores aut inter se, aut suas. |
| 11 | et Oceanum patrem rerum secundum physicos dixit, qui aiunt omnium rerum elementum aquam esse: in quibus Thales primus. |
| 12 | centum quae silvas centum quae flumina servant pro 'incolunt et obtinent', ut ipse alibi "servantem ripas alta non vidit in herba". |