monumenta.ch > Servius > 215 > 226 > 499 > 504 > 383 > 446 > 454 > 148 > 561 > 175 > 328 > 306 > 354 > 153 > 159 > 115 > 245 > 467 > 135 > 389 > 375 > 130 > 161 > 442 > 293 > 117 > 425 > 120 > 353 > 172 > 489 > 137 > 322 > 318 > 187 > 273 > 288 > 313 > 250 > 402 > 235 > 370 > 513 > 109 > 422 > 371 > 171 > 485 > 104 > 392 > 465 > 319 > 437 > 144 > 217 > 346 > 501 > 492 > 123 > 456 > 286 > 393 > 382 > 399
    >>> Ad v. 400

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 399

1 doli circum haec demum f. i. circa vincula novissime eius desinent doli, id est formarum varietas: cuius figmenti physicam volunt esse rationem, quia habet homo in se libidinem, stultitiam, ferocitatem, dolum.
2 quae dum in eo vigent, pars illa quae vicina est divinitati, id est prudentia, non apparet: quae tunc potest suas vires tenere, cum fuerint illa religata, id est cum quis caruerit omnibus vitiis.
3 unde sacerdotem hunc dicit tunc posse vaticinari et suscipere divinitatem, cum religata in eo fuerit ignea cupiditas, silvestris asperitas, lapsus animi, aquarum mobilitati similis.
4 frangentur inanes secundum haec, id est cum se victum viderit.
5 et 'inanes doli' non quia inanes sunt, sed inanes eos facies, si adhibueris vim.
Servius HOME

bav1646.107 bnf7960.47 bnf7962.20 med221.89