monumenta.ch > Servius > 449 > 541 > 333 > 207 > 295 > 253 > 334 > 302 > 474 > 6 > 384 > 247 > 512 > 143 > 202 > 372 > 111 > 149 > 103 > 251 > 203 > 183 > 121 > 285 > 162 > 263 > 452
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 451 <<<     >>> Ad v. 453

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 452

1 non te nullius id est non humilis, magni.
2 bene dixit 'non te nullius': haec enim numina non humiles sunt, sed magni.
3 et significat Tisiphonen, id est mortis ultricem: nam ideo Tisiphone dicta est, quasi [ulturae] mortis ultio, quae dicitur graece τίσις φόνου.
4 et aliter: Asper 'non nullius', inquit, id est non levis numinis; significat autem nympharum (iram), non, ut quidam volunt, Orphei manium.
Servius HOME

bav1646.108 bnf7960.47 bnf7962.20 med221.89