| 1 | at chorus aeqvalis dryadum ergo et Eurydice dryas. |
| 2 | et bono conpendio eius praetermisit interitum. |
| 3 | supremos montes hic 'supremos' longe positos implerunt. |
| 4 | et 'supremos montes' bene dixit summos, ut "pro supreme Iuppiter". |
| 5 | Rhodope mons Thraciae, sicut Pangaea. |