monumenta.ch > Servius > 310 > 244 > 383 > 239 > 110 > 544 > 147 > 211 > 130 > 104 > 468 > 411 > 546 > 422 > 356 > 204 > 520 > 336 > 296 > 234 > 371 > 502 > 442 > 492 > 354 > 245 > 487 > 238 > 378 > 261 > 228 > 379 > 230 > 134 > 177 > 226 > 265 > 188 > 393 > 513 > 381 > 437 > 464 > 397 > 224 > 202 > 415 > 508 > 345 > 519
    >>> Ad v. 520

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 519

1 ciconum quo munere matres nuptiali scilicet.
2 Cicones autem Thraces mulieres sunt, quae ab Orpheo spretae carpsere eum per Liberi sacra simulata.
3 et aliter: Cicones, gens Thraciae, a Cicone, Apollinis filio, dicti.
4 Orpheus autem quoniam post mortem Eurydices omnes feminas fastidiit, translato in pueros amore, discerptus est.
5 Asper 'quo munere' ob quam rem vult accipi.
6 potest et 'spretae quo munere' id est matrimonii.
Servius HOME

bav1646.109 bnf7960.47 bnf7962.21 med221.90