monumenta.ch > Servius > 252 > 101 > 397 > 349 > 154 > 228 > 480 > 199 > 150 > 242 > 426 > 219 > 281 > 324 > 522
    >>> Ad v. 523

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 522

1 caput a cervice revulsum constat caput Orphei in Hebrum proiectum et fluctus in Lesbum insulam detulisse.
2 Hebrus autem fluvius in Thracia est, qui ex fontibus Rhodopae montis prolabitur, dictus ab Hebro, Boreae fratre: quem nunc Oeagrium dicit ab Oeagro, rege Thraciae, Orphei patre.
3 et aliter: marmorea caput a cervice revulsum id est pulchra.
4 sane alludit ad id quod dicit Ovidius, quia cum caput eius delatum ad ripam serpens mordere voluisset, est conversus in lapidem.
Servius HOME

bav1646.109 bnf7960.47 bnf7962.21 med221.90