monumenta.ch > Servius > 526 > 348 > 249 > 255 > 357 > 1 > 194 > 192 > 7 > 190 > 112 > 448 > 178 > 389 > 488 > 209 > 268 > 130 > 332 > 284 > 145 > 435 > 459 > 536 > 236 > 442 > 168 > 261 > 340 > 498 > 425 > 6 > 228 > 1 > 491 > 461 > 417 > 426 > 193 > 273 > 563
    >>> Ad v. 564

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 563

1 parthenope Lutatius libro iv.
2 dicit, Cumanos incolas a parentibus digressos Parthenopen urbem constituisse, dictam a Parthenope sirena, cuius corpus etiam (illic sepultum sit.) postquam ob locorum ubertatem amoenitatemque magis coepta sit frequentari, veritos (Cumanos), ne Cumae omnino desererentur, inisse consilium Parthenopen diruendi.
3 postea tamen pestilentia affectos ex responso oraculi urbem restituisse sacraque Parthenopes cum magna religione suscepisse, nomen autem Neapoli ob recentem institutionem imposuisse.
4 parthenope id est Neapolis, quae primo ex corpore unius sirenis illic sepultae Parthenope est appellata.
5 studiis florentem ignobilis oti id est artis poeticae, quam otium ignobile appellavit, nequid de se videretur arrogans dicere.
Servius HOME

bav1646.109 bnf7960.47 bnf7962.21 med221.90