monumenta.ch > Servius > 51 > 178 > 39 > 11 > 58 > 112 > 16 > 70 > 17 > 91 > 15 > 25 > 236 > 22 > 13 > 2 > 342 > 168 > 352 > 31 > 69 > 69 > 177 > 295 > 19 > 42 > 18
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 17 <<<     >>> Versus 19

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 18

1 lm|siqua|lm 'qua' vacat et est ornatus causa positum, ut 'que' 'tandem' 'gentium' 'locorum' et reliqua, ut 'dixitque et proelia voce diremit'.
2 lmam tum|lm ex quo constituta est a Tyriis colonis.
3 lm|tenditque fovetque|lm figurate dixit. non enim iam regnum fovet, sed tendit et fovet, ut regnum esse possit. et bene 'tendit', tamquam contra verum, 'fovet' autem tamquam inbecillam adversus Troianorum conatus.
4 lm|progeniem|lm vel Romanos, vel ut quidam volunt Scipionem, qui Carthaginem diruit.
Servius HOME

bav1646.115 bnf7959.66 bnf7960.50 bnf7962.23 bnf10307.205 med221.94 ubk206.15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik