monumenta.ch > Servius > 9 > 3 > 106 > 103 > 108 > 105 > 6 > 6 > 6 > 94 > 94 > 6 > 9 > 1 > 75 > 75 > 94 > 94 > 96 > 94 > 9 > 82 > 1 > 9 > 88 > 8 > 95 > 21 > 70 > 1 > 93 > 93 > 95 > 2 > 9 > 75 > 56 > 75 > 94 > 75 > 62 > 62 > 38 > 1 > 38 > 88 > 70 > 7 > 82 > 87 > 6 > 96 > 87 > 88 > 88 > 88 > 66 > 95 > 2 > 95 > 91 > 95 > 21 > 21 > 5 > 80 > 80 > 40 > 60 > 60 > 47 > 81 > 81 > 49 > 4 > 93 > 93 > 81 > 99 > 93 > 56 > 3 > 2 > 56 > 7 > 62 > 56 > 63 > 56 > 70 > 88 > 78 > 47 > 62 > 78 > 42 > 38
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 37 <<<     >>> Versus 39

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 38

1 lm|nec posse Italia|lm detraxit more suo praepositionem provinciae; non enim dixit 'de Italia', sed 'Italia'.
2 lm|teucrorum|lm quia Teucer et Scamandrus Creta profecti Troiam venerunt. facta ascensione hospitio a Dardano accepti de advenis cives facti, quia Batiam, Teucri filiam, Dardanus sibi iunxit et populares suos socero cognomines fecit.
3 lm|avertere|lm id est in perpetuum.
4 lm|regem|lm hoc est, quia †nihil amisit, rex est. et mire Aeneam noluit nominare. honorantur enim minores a maioribus si suo nomine fuerint nominati, ut 'Aeole, namque tibi'. contra contumelia est si maiores a minoribus suo nomine nominantur, ut 'Iunonis gravis ira'. et 'pacem te poscimus omnes Turne'. et bene 'regem' invidiose; non enim dixit Troianos, sed unum hominem Troianum.
Servius HOME

bav1646.116 bnf7959.67 bnf7960.51 bnf7962.24 bnf10307.207 med221.96 ubk206.19