monumenta.ch > Servius > 136 > 702 > 438 > 121 > 335 > 625 > 249 > 13 > 658 > 406 > 409 > 772 > 730 > 627 > 435 > 55 > 443 > 561 > 312 > 150 > 227 > 696 > 25 > 256 > 272
    >>> Versus 273

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 272

1 lm|hinc iam|lm praeterea. si autem 'hic iam', in hoc scilicet loco.
2 lm|ter centum|lm quomodo trecentos annos dicit, cum eam quadringentis regnasse constet sub Albanis regibus? sed cum praescriptione ait 'tercentum', scilicet usque ad ortum urbis Romae; ait namque 'donec regina sacerdos Marte gravis'. et constat in regno Romuli et Numae et Tulli Hostilii qui evertit Albam centum annos, quibus pariter Roma et Alba regnarunt, esse consumptos.
3 lm|totos|lm id est sine intermissione.
4 lm|regnabitur|lm impersonalibus usus est, quia de multis dicit, ut 'usque adeo turbatur agris'.
Servius HOME

bav1646.134 bnf7959.79 bnf7960.59 bnf7962.30 bnf10307.222 med221.112 ubk206.38