Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 290
| 1 | lm|accipies secura|lm quia post mortem Caesar meruit aram, fastigium, flaminem, ut Cicero in Philippicis. |
| 2 | lm|secura]|lm quare 'secura'? quia nunc sollicita. |
| 3 | lm|hic quoque|lm potest intellegi sicut Romulus, sed melius sicut Aeneas, de quo superius ait 'sublimemque feres ad sidera caeli'. 'quoque' autem semper ad similitudinem ponit, ut 'tu quoque litoribus nostris'. |
| 4 | lm|hic quoque]|lm sicut ego, sicut tu. |
| 5 | lm|votis|lm vel ad vota vel votis vocabitur. |