monumenta.ch > Servius > 514 > 360 > 890 > 435 > 561 > 414 > 559 > 664 > 608 > 143 > 832 > 670 > 711 > 426 > 327 > 727 > 608 > 436 > 651 > 649 > 293
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 292 <<<     >>> Versus 294

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 293

1 lm|dirae|lm cum apertae sunt.
2 lm|dirae]|lm hoc est abominandae, alias 'dirae' magnae 'an sua cuique deus fit dira cupido' et 'iam tum religio pavidos terrebat agrestes dira loci' et 'dicuntur geminae pestes cognomine Dirae'.
3 lm|compagibus|lm ambages et compages antiqui tantum dicebant, posteritas admisit ut etiam compago dicatur: sed non quia varius esse potest nominativus, debet etiam declinatio mutari, quemadmodum nec in istis nominibus arbor arbos, vomer vomis; nam et vomeris et arboris tantum facit. ergo compages compagis, quoniam compago usurpatum est; compaginis enim nemo penitus dicit.
Servius HOME

bav1646.136 bnf7959.80 bnf7960.60 bnf7962.30 bnf10307.224 med221.114 ubk206.38