monumenta.ch > Servius > 775 > 775 > 195 > 398 > 168 > 750 > 675 > 139 > 745 > 553 > 483 > 432 > 743 > 550 > 20 > 118 > 630 > 139 > 530 > 645 > 325 > 753 > 745 > 553 > 118 > 640 > 483 > 568 > 605 > 750 > 745 > 179 > 316 > 483 > 14 > 775 > 325 > 518 > 262 > 743 > 168 > 398 > 851 > 640 > 605 > 318 > 305 > 325 > 354 > 315 > 884 > 789 > 880 > 518 > 316
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 315 <<<     >>> Versus 317

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 316

1 lm|spartanae|lm Lacaenae. Sparta enim civitas est Laconicae, ubi sunt puellae venatrices. redditur autem causa, virgo cur sit in silvis, scilicet propter venatum.
2 lm|threissa|lm Thracia. et est solutio; nam Thressa facit, sicut 'Cressa genus Pholoe'. veniunt autem ab eo quod est Threx et Cres. ut autem Creissa non faciat illud est, quia Κρῆσσα per η simpliciter scribitur nec potest recipere solutionem, Θρᾶισσα vero per αι diphthongon, unde et resolvitur.
3 lm|fatigat|lm suo scilicet cursu. sane quidam 'fatigat' pro fatigavit accipiunt, praesens pro praeterito, sicut et 'praevertitur' pro praeversa est.
Servius HOME

bav1646.137 bnf7959.81 bnf7960.60 bnf7962.30 bnf10307.225 med221.115 ubk206.38

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik