Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 388
| 1 | lm|auras vitales carpis|lm quibus vivimus. nihil est enim aliud vita, quam reciprocus spiritus: unde et Iuppiter, quo constant omnia, Ζεὺς vocatur ἀπὸ τῆς ζωῆς, id est vita. |
| 2 | lm|carpis|lm accipis modo, ut 'et placidam carpebant membra quietem'. |
| 3 | lm|Tyriam|lm Carthaginem a colonis. |
| 4 | lm|adveneris urbem|lm hysterologia ut supra, hoc est ad urbem veneris. |
| 5 | lm|perge modo|lm tantummodo: hoc est, haec tibi sola sit cura, nam liberatae sunt naves. |