monumenta.ch > Servius > 91 > 628 > 700 > 698 > 559 > 256 > 587 > 150 > 320 > 433 > 702 > 202 > 152 > 357 > 302 > 618 > 237 > 620 > 486 > 700 > 189 > 342 > 352 > 355 > 341 > 452 > 741 > 340 > 194 > 701 > 178 > 192 > 360 > 237 > 862 > 100 > 628 > 409
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 408 <<<     >>> Versus 410

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 409

1 lm|veras audire et reddere voces??|lm sunt multae reciprocae elocutiones, ut hoc loco; sunt multae unius partis utrique sufficientes, ut 'tenemur amicitiis', ridiculum enim est si addas 'mutuis', cum amicitiae utrumque significent, sicut Fronto testatur. item sunt elocutiones, quarum una pars plena est: quae si convertantur, habent aliquid superfluum. in Sallustio 'in tugurio mulieris ancillae': bene addidit 'ancillae'. at si dicas 'in tugurio ancillae mulieris', erit superfluum 'mulieris'; ancilla enim et condicionem ostendit et sexum. item 'res erat praetoribus nota solis'. hoc suffecerat. male ergo addidit 'ignorabatur a ceteris'. quod si convertas, nihil esse superfluum invenitur.
Servius HOME

bav1646.142 bnf7959.84 bnf7960.63 bnf7962.30 bnf10307.230 med221.119 ubk206.50

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik