monumenta.ch > Servius > 132 > 472 > 175 > 538 > 744 > 490 > 361 > 22 > 286 > 375 > 769 > 567 > 834 > 23 > 670 > 624 > 476 > 255 > 56 > 632 > 274 > 210 > 19 > 549 > 30 > 779 > 453 > 380 > 581 > 396 > 301 > 427
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 426 <<<     >>> Versus 428

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 427

1 lm|portus effodiunt|lm id est Cothona faciunt.
2 lm|portus|lm
3 lm|effodiunt|lm ut portus scilicet faciant. et vere ait, nam Carthaginienses Cothone fossa utuntur, non naturali portu.
4 lm|alta theatri fundamenta|lm hinc futura magnitudo cognoscitur, quod 'alta fundamenta' ait. bene autem post res publicas privatasque necessarias mentionem fecit theatri; aut quia ita Graecis urbs conditur, qui saepe spectaculis gaudent, aut, ut apud quosdam fuit, in honorem musicae scientiae.
Servius HOME

bav1646.143 bnf7959.84 bnf7960.63 bnf7962.30 bnf10307.230 med221.120 ubk206.53